Znaleziono 1178 Wyniki dla: Terra

  • Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra, (Liber Genesis 10, 8)

  • Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. (Liber Genesis 10, 10)

  • De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. (Liber Genesis 10, 11)

  • Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan. (Liber Genesis 10, 25)

  • Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium. (Liber Genesis 10, 32)

  • Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem. (Liber Genesis 11, 1)

  • Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo. (Liber Genesis 11, 2)

  • Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum. (Liber Genesis 11, 28)

  • Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. (Liber Genesis 12, 1)

  • pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chananæus autem tunc erat in terra. (Liber Genesis 12, 6)

  • Facta est autem fames in terra: descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi: prævaluerat enim fames in terra. (Liber Genesis 12, 10)

  • Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter. (Liber Genesis 13, 6)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina