Znaleziono 1087 Wyniki dla: Usque

  • De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ ; septem enim diebus finitur consecratio: (Liber Leviticus 8, 33)

  • et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum: (Liber Leviticus 11, 24)

  • et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis. (Liber Leviticus 11, 25)

  • Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. (Liber Leviticus 11, 27)

  • Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis. (Liber Leviticus 11, 28)

  • Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum: (Liber Leviticus 11, 31)

  • et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur. (Liber Leviticus 11, 32)

  • Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum: (Liber Leviticus 11, 39)

  • et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 11, 40)

  • Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit, (Liber Leviticus 13, 12)

  • Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum: (Liber Leviticus 14, 46)

  • Si quis hominum tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 5)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina