Znaleziono 262 Wyniki dla: Viginti

  • Et sic factum est, ut omnes qui ceciderant de Benjamin in diversis locis essent viginti quinque millia pugnatores ad bella promptissimi. (Liber Iudicum 20, 46)

  • Et facta est plaga prima qua percussit Jonathas et armiger ejus, quasi viginti virorum in media parte jugeri quam par boum in die arare consuevit. (Liber I Samuelis 14, 14)

  • Venitque ad David in Hebron cum viginti viris: et fecit David Abner, et viris ejus qui venerant cum eo, convivium. (Liber II Samuelis 3, 20)

  • Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum: dereliquit autem ex eis centum currus. (Liber II Samuelis 8, 4)

  • Venit quoque Syria Damasci, ut præsidium ferret Adarezer regi Soba: et percussit David de Syria viginti duo millia virorum. (Liber II Samuelis 8, 5)

  • Operare igitur ei terram tu, et filii tui, et servi tui, et inferes filio domini tui cibos ut alatur: Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibæ quindecim filii, et viginti servi. (Liber II Samuelis 9, 10)

  • Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, miserunt, et conduxerunt mercede Syrum Rohob, et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Istob duodecim millia virorum. (Liber II Samuelis 10, 6)

  • Et cæsus est ibi populus Israël ab exercitu David, factaque est plaga magna in die illa, viginti millium. (Liber II Samuelis 18, 7)

  • cum mille viris de Benjamin, et Siba puer de domo Saul: et quindecim filii ejus, ac viginti servi erant cum eo: et irrumpentes Jordanem, ante regem (Liber II Samuelis 19, 17)

  • Quartum bellum fuit in Geth: in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti quatuor: et erat de origine Arapha. (Liber II Samuelis 21, 20)

  • et lustrata universa terra, affuerunt post novem menses et viginti dies in Jerusalem. (Liber II Samuelis 24, 8)

  • decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium. (Liber I Regum 4, 23)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina