Znaleziono 162 Wyniki dla: Ægypto

  • ascendit ergo Abram de Ægypto ipse et uxor ejus et omnia quæ habebat et Loth cum eo ad australem plagam (Liber Genesis 13, 1)

  • Madianei vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiæ (Liber Genesis 37, 36)

  • igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Ægypto (Liber Genesis 41, 53)

  • audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto dixit filiis suis quare neglegitis (Liber Genesis 42, 1)

  • audivi quod triticum venundetur in Ægypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia (Liber Genesis 42, 2)

  • descendentes igitur fratres Joseph decem ut emerent frumenta in Ægypto (Liber Genesis 42, 3)

  • consumptisque cibis quos ex Ægypto detulerant dixit Jacob ad filios suos revertimini et emite pauxillum escarum (Liber Genesis 43, 2)

  • ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Joseph frater vester quem vendidistis in Ægypto (Liber Genesis 45, 4)

  • nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quæ vidistis in Ægypto festinate et adducite eum ad me (Liber Genesis 45, 13)

  • qui ascendentes ex Ægypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob (Liber Genesis 45, 25)

  • Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo loco terræ solo Ramesses ut præceperat Pharao (Liber Genesis 47, 11)

  • habitavit ergo Israël in Ægypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis (Liber Genesis 47, 27)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina