Znaleziono 18 Wyniki dla: Adadezer

  • et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten (Liber II Samuelis 8, 3)

  • venit quoque Syria Damasci ut præsidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia virorum (Liber II Samuelis 8, 5)

  • et tulit David arma aurea quæ habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem (Liber II Samuelis 8, 7)

  • et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David æs multum nimis (Liber II Samuelis 8, 8)

  • audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer (Liber II Samuelis 8, 9)

  • et misit Thou Joram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu ejus erant vasa argentea et vasa aurea et vasa ærea (Liber II Samuelis 8, 10)

  • de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba (Liber II Samuelis 8, 12)

  • misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium et adduxit exercitum eorum Sobach autem magister militiæ Adadezer erat princeps eorum (Liber II Samuelis 10, 16)

  • videntes autem universi reges qui erant in præsidio Adadezer victos se ab Israël fecerunt pacem cum Israël et servierunt eis timueruntque Syri auxilium præbere filiis Ammon (Liber II Samuelis 10, 19)

  • suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Heliada qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum (Liber I Regum 11, 23)

  • eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten (Liber I Paralipomenon 18, 3)

  • supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium præberet Adadezer regi Suba sed et hujus percussit David viginti duo milia virorum (Liber I Paralipomenon 18, 5)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina