Znaleziono 11 Wyniki dla: Artarxersis

  • et in diebus Artarxersis scripsit Beselam Mitridatis et Tabel et reliqui qui erant in consilio eorum ad Artarxersen regem Persarum epistula autem accusationis scripta erat syriace et legebatur sermone syro (Liber Esdrae 4, 7)

  • itaque exemplum edicti Artarxersis regis lectum est coram Reum et Samsai scriba et consiliariis eorum et abierunt festini in Hierusalem ad Judæos et prohibuerunt eos in brachio et robore (Liber Esdrae 4, 23)

  • post hæc autem verba in regno Artarxersis regis Persarum Ezras filius Sarajæ filii Azariæ filii Helciæ (Liber Esdrae 7, 1)

  • et ascenderunt de filiis Israël et de filiis sacerdotum et de filiis Levitarum et de cantoribus et de janitoribus et de Nathinneis in Hierusalem anno septimo Artarxersis regis (Liber Esdrae 7, 7)

  • hoc est autem exemplar epistulæ edicti quod dedit rex Artarxersis Ezræ sacerdoti scribæ erudito in sermonibus et præceptis Domini et cærimoniis ejus in Israël (Liber Esdrae 7, 11)

  • Artarxersis rex regum Ezræ sacerdoti scribæ legis Dei cæli doctissimo salutem (Liber Esdrae 7, 12)

  • et a me ego Artarxersis rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcæ publicæ qui sunt trans Flumen ut quodcumque petierit a vobis Ezras sacerdos scriba legis Dei cæli absque mora detis (Liber Esdrae 7, 21)

  • hii sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum qui ascenderunt mecum in regno Artarxersis regis de Babylone (Liber Esdrae 8, 1)

  • factum est autem in mense nisan anno vicesimo Artarxersis regis et vinum erat ante eum et levavi vinum et dedi regi et non eram quasi languidus ante faciem ejus (Liber Nehemiae 2, 1)

  • a die autem illa qua præceperat mihi ut essem dux in terra Juda ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artarxersis regis per annos duodecim ego et fratres mei annonas quæ ducibus debebantur non comedimus (Liber Nehemiae 5, 14)

  • in omnibus autem his non fui in Hierusalem quia in anno tricesimo secundo Artarxersis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regem (Liber Nehemiae 13, 6)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina