Znaleziono 8 Wyniki dla: Chusi

  • et ait Joab Chusi vade et nuntia regi quæ vidisti adoravit Chusi Joab et cucurrit (Liber II Samuelis 18, 21)

  • rursum autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Joab quid inpedit si etiam ego curram post Chusi dixitque Joab quid vis currere fili mi non eris boni nuntii bajulus (Liber II Samuelis 18, 22)

  • qui respondit quid enim si cucurrero et ait ei curre currens ergo Achimaas per viam conpendii transivit Chusi (Liber II Samuelis 18, 23)

  • apparuit Chusi et veniens ait bonum adporto nuntium domine mi rex judicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te (Liber II Samuelis 18, 31)

  • dixit autem rex ad Chusi estne pax puero Absalom cui respondens Chusi fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis et universi qui consurgunt adversum eum in malum (Liber II Samuelis 18, 32)

  • psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Jemini (Liber Psalmorum 7, 1)

  • miserunt itaque omnes principes ad Baruch Judi filium Nathaniæ filii Selemiæ filii Chusi dicentes volumen ex quo legisti audiente populo sume in manu tua et veni tulit ergo Baruch filius Neriæ volumen in manu sua et venit ad eos (Liber Ieremiae 36, 14)

  • verbum Domini quod factum est ad Sofoniam filium Chusi filium Godoliæ filii Amariæ filii Ezechiæ in diebus Josiæ filii Amon regis Juda (Prophetia Sophoniae 1, 1)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina