Znaleziono 1892 Wyniki dla: Deus

  • vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum (Liber Genesis 28, 20)

  • pro quo ait Raël conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim (Liber Genesis 30, 8)

  • et exaudivit Deus preces ejus concepitque et peperit filium quintum (Liber Genesis 30, 17)

  • et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar (Liber Genesis 30, 18)

  • et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon (Liber Genesis 30, 20)

  • quæ concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum (Liber Genesis 30, 23)

  • ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te (Liber Genesis 30, 27)

  • dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum (Liber Genesis 31, 5)

  • sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi (Liber Genesis 31, 7)

  • tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi (Liber Genesis 31, 9)

  • ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuæ (Liber Genesis 31, 13)

  • sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quæ præcepit fac (Liber Genesis 31, 16)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina