Znaleziono 25 Wyniki dla: Donum

  • ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël et tradidi donum Domino ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus (Liber Numeri 18, 6)

  • Ptolomaidam et confines ejus quas dedi donum sanctis qui sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum (Liber I Maccabaeorum 10, 39)

  • donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis (Liber Proverbiorum 4, 2)

  • donum hominis dilatat viam ejus et ante principes spatium ei facit (Liber Proverbiorum 18, 16)

  • munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam (Liber Proverbiorum 21, 14)

  • omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est (Liber Ecclesiastes 3, 13)

  • et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et lætetur de labore suo hoc est donum Dei (Liber Ecclesiastes 5, 18)

  • qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius (Liber Sapientiae 3, 9)

  • et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima (Liber Sapientiae 3, 14)

  • et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiæ scire cujus esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis præcordiis meis (Liber Sapientiae 8, 21)

  • et qui ante læsi erant quoniam non lædebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant (Liber Sapientiae 18, 2)

  • et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini (Liber Isaiae 66, 20)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina