Znaleziono 16 Wyniki dla: Ezras

  • post hæc autem verba in regno Artarxersis regis Persarum Ezras filius Sarajæ filii Azariæ filii Helciæ (Liber Esdrae 7, 1)

  • ipse Ezras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Mosi quam dedit Dominus Deus Israël et dedit ei rex secundum manum Domini Dei ejus super eum omnem petitionem ejus (Liber Esdrae 7, 6)

  • Ezras enim paravit cor suum ut investigaret legem Domini et faceret et doceret in Israël præceptum et judicium (Liber Esdrae 7, 10)

  • et a me ego Artarxersis rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcæ publicæ qui sunt trans Flumen ut quodcumque petierit a vobis Ezras sacerdos scriba legis Dei cæli absque mora detis (Liber Esdrae 7, 21)

  • tu autem Ezras secundum sapientiam Dei tui quæ est in manu tua constitue judices et præsides ut judicent omni populo qui est trans Flumen his videlicet qui noverunt legem Dei tui sed et inperitos docete libere (Liber Esdrae 7, 25)

  • surrexit ergo Ezras et adiuravit principes sacerdotum Levitarum et omnem Israël ut facerent secundum verbum hoc et juraverunt (Liber Esdrae 10, 5)

  • et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant (Liber Esdrae 10, 6)

  • et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israël (Liber Esdrae 10, 10)

  • feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem (Liber Esdrae 10, 16)

  • adtulit ergo Ezras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque qui poterant intellegere in die prima mensis septimi (Liber Nehemiae 8, 2)

  • stetit autem Ezras scriba super gradum ligneum quem fecerat ad loquendum et steterunt juxta eum Matthathia et Sema et Ania et Uria et Helcia et Maasia ad dextram ejus et ad sinistram Phadaja Misaël et Melchia et Asum et Asephdana Zaccharia et Mosollam (Liber Nehemiae 8, 4)

  • et aperuit Ezras librum coram omni populo super universum quippe populum eminebat et cum aperuisset eum stetit omnis populus (Liber Nehemiae 8, 5)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina