Znaleziono 21 Wyniki dla: Galilææ
audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilææ (Evangelium secundum Matthaeum 2, 22)
terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Jordanen Galilææ gentium (Evangelium secundum Matthaeum 4, 15)
ambulans autem juxta mare Galilææ vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem ejus mittentes rete in mare erant enim piscatores (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)
et cum transisset inde Jesus venit secus mare Galilææ et ascendens in montem sedebat ibi (Evangelium secundum Matthaeum 15, 29)
populi autem dicebant hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ (Evangelium secundum Matthaeum 21, 11)
et factum est in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ et baptizatus est in Jordane ab Johanne (Evangelium secundum Marcum 1, 9)
et præteriens secus mare Galilææ vidit Simonem et Andream fratrem ejus mittentes retia in mare erant enim piscatores (Evangelium secundum Marcum 1, 16)
et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ (Evangelium secundum Marcum 1, 28)
et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilææ (Evangelium secundum Marcum 6, 21)
et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos (Evangelium secundum Marcum 7, 31)
in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilææ cui nomen Nazareth (Evangelium secundum Lucam 1, 26)
anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris procurante Pontio Pilato Judæam tetrarcha autem Galilææ Herode Philippo autem fratre ejus tetrarcha Itureæ et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinæ tetrarcha (Evangelium secundum Lucam 3, 1)