Znaleziono 15 Wyniki dla: Inproperium

  • quoniam non obœdivimus præceptis tuis et traditi sumus in direptionem et captivitatem et mortem et in fabulam et in inproperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos (Liber Thobis 3, 4)

  • eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in civitate Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis patris sui (Liber Thobis 3, 7)

  • illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore Domini et patientia sua inproperium murmurationis suæ contra Dominum protulerunt (Liber Iudith 8, 24)

  • tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam (Liber Psalmorum 68, 20)

  • in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni (Liber Psalmorum 68, 21)

  • et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine (Liber Psalmorum 78, 12)

  • noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis (Liber Ecclesiasticus 6, 1)

  • ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuæ maledicas (Liber Ecclesiasticus 23, 19)

  • inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi (Liber Ecclesiasticus 27, 31)

  • super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies (Liber Ecclesiasticus 29, 29)

  • gravia hæc homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris (Liber Ecclesiasticus 29, 34)

  • et dedit illos sub manus regum omnium qui sunt in circuitu nostro in inproperium et in desolationem et in omnibus populis quo nos dispersit Dominus (Liber Baruch 2, 4)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina