Znaleziono 7 Wyniki dla: Jethro

  • Moses autem pascebat oves Jethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb (Liber Exodus 3, 1)

  • abiit Moses et reversus est ad Jethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Ægyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Jethro vade in pace (Liber Exodus 4, 18)

  • cumque audisset Jethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quæ fecerat Deus Mosi et Israël populo suo eo quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto (Liber Exodus 18, 1)

  • venit ergo Jethro cognatus Mosi et filii ejus et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus juxta montem Dei (Liber Exodus 18, 5)

  • et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Jethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea (Liber Exodus 18, 6)

  • lætatusque est Jethro super omnibus bonis quæ fecerat Dominus Israheli eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum (Liber Exodus 18, 9)

  • obtulit ergo Jethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israël ut comederent panem cum eo coram Domino (Liber Exodus 18, 12)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina