Znaleziono 303 Wyniki dla: Patris

  • rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat (Liber Genesis 26, 18)

  • ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham (Liber Genesis 26, 24)

  • quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut jussionem patris expleret (Liber Genesis 27, 5)

  • auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi (Liber Genesis 27, 34)

  • oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Jacob fratrem meum (Liber Genesis 27, 41)

  • et Dominum innixum scalæ dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo (Liber Genesis 28, 13)

  • reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum (Liber Genesis 28, 21)

  • adhuc loquebantur et ecce Raël veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat (Liber Genesis 29, 9)

  • et indicavit ei quod frater esset patris ejus et filius Rebeccæ at illa festinans nuntiavit patri suo (Liber Genesis 29, 12)

  • postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus (Liber Genesis 31, 1)

  • dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum (Liber Genesis 31, 5)

  • tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi (Liber Genesis 31, 9)


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina