Znaleziono 6 Wyniki dla: Sapere

  • omnis qui poterat sapere spondentes pro fratribus suis optimates eorum et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei quam dederat in manu Mosi servi Dei ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et judicia ejus et cærimonias ejus (Liber Nehemiae 10, 29)

  • bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time (Epistula ad Romanos 11, 20)

  • dico enim per gratiam quæ data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei (Epistula ad Romanos 12, 3)

  • Deus autem patientiæ et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum (Epistula ad Romanos 15, 5)

  • Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino (Epistula ad Philippenses 4, 2)

  • divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum (Epistula I ad Timotheum 6, 17)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina