Znaleziono 2721 Wyniki dla: Super

  • orta autem fame super terram post eam sterilitatem quæ acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara (Liber Genesis 26, 1)

  • qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem (Liber Genesis 26, 7)

  • dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum præcepitque omni populo dicens (Liber Genesis 26, 10)

  • profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram (Liber Genesis 26, 22)

  • si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione (Liber Genesis 27, 12)

  • viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens cælum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam (Liber Genesis 28, 12)

  • morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent (Liber Genesis 29, 3)

  • at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios (Liber Genesis 30, 3)

  • postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum (Liber Genesis 31, 10)

  • qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban (Liber Genesis 31, 12)

  • surrexit itaque Jacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit (Liber Genesis 31, 17)

  • dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum (Liber Genesis 31, 46)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina