Znaleziono 127 Wyniki dla: Vinum

  • dabo pluviam terræ vestræ temporivam et serotinam ut colligatis frumentum et vinum et oleum (Liber Deuteronomii 11, 14)

  • et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua (Liber Deuteronomii 14, 26)

  • vineam plantabis et fodies et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam quoniam vastabitur vermibus (Liber Deuteronomii 28, 39)

  • et devoret fructum jumentorum tuorum ac fruges terræ tuæ donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum armenta boum et greges ovium donec te disperdat (Liber Deuteronomii 28, 51)

  • panem non comedistis vinum et siceram non bibistis ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester (Liber Deuteronomii 29, 6)

  • fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile (Liber Deuteronomii 32, 33)

  • de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant (Liber Deuteronomii 32, 38)

  • quæ respondit numquid possum deserere vinum meum quod lætificat Deum et homines et inter ligna cetera commoveri (Liber Iudicum 9, 13)

  • cave ergo ne vinum bibas ac siceram ne inmundum quicquam comedas (Liber Iudicum 13, 4)

  • sed hoc respondit ecce concipies et paries filium cave ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris inmundo erit enim puer nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris usque ad diem mortis suæ (Liber Iudicum 13, 7)

  • et quicquid ex vinea nascitur non comedat vinum et siceram non bibat nullo vescatur inmundo et quod ei præcepi impleat atque custodiat (Liber Iudicum 13, 14)

  • habentes paleas et fænum in asinorum pabulum et panem ac vinum in meos et ancillæ tuæ usus et pueri qui mecum est nulla re indigemus nisi hospitio (Liber Iudicum 19, 19)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina