Znaleziono 4218 Wyniki dla: eum

  • et cum aperuisset sigillum tertium audivi tertium animal dicens veni et vidi et ecce equus niger et qui sedebat super eum habebat stateram in manu sua (Apocalypsis Ioannis 6, 5)

  • et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario et vinum et oleum ne læseris (Apocalypsis Ioannis 6, 6)

  • et ecce equus pallidus et qui sedebat desuper nomen illi Mors et inferus sequebatur eum et data est illi potestas super quattuor partes terræ interficere gladio fame et morte et bestiis terræ (Apocalypsis Ioannis 6, 8)

  • et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quattuor animalium et ceciderunt in conspectu throni in facies suas et adoraverunt Deum (Apocalypsis Ioannis 7, 11)

  • et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum (Apocalypsis Ioannis 8, 3)

  • et aperuit puteum abyssi et ascendit fumus putei sicut fumus fornacis magnæ et obscuratus est sol et ær de fumo putei (Apocalypsis Ioannis 9, 2)

  • et accepi librum de manu angeli et devoravi eum et erat in ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est venter meus (Apocalypsis Ioannis 10, 10)

  • atrium autem quod est foris templum eice foras et ne metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus (Apocalypsis Ioannis 11, 2)

  • et si quis eos voluerit nocere ignis exiet de ore illorum et devorabit inimicos eorum et si quis voluerit eos lædere sic oportet eum occidi (Apocalypsis Ioannis 11, 5)

  • et viginti quattuor seniores qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis ceciderunt in facies suas et adoraverunt Deum (Apocalypsis Ioannis 11, 16)

  • et peperit filium masculum qui recturus erit omnes gentes in virga ferrea et raptus est filius ejus ad Deum et ad thronum ejus (Apocalypsis Ioannis 12, 5)

  • et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen ejus et tabernaculum ejus et eos qui in cælo habitant (Apocalypsis Ioannis 13, 6)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina