Znaleziono 239 Wyniki dla: ignis

  • cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas (Liber Genesis 15, 17)

  • dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti (Liber Genesis 22, 7)

  • apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur (Liber Exodus 3, 2)

  • et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantæque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est (Liber Exodus 9, 24)

  • Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset itineris utroque tempore (Liber Exodus 13, 21)

  • numquam defuit columna nubis per diem nec columna ignis per noctem coram populo (Liber Exodus 13, 22)

  • jamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum eorum (Liber Exodus 14, 24)

  • si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit (Liber Exodus 22, 6)

  • erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël (Liber Exodus 24, 17)

  • nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israël per cunctas mansiones suas (Liber Exodus 40, 36)

  • dividentque membra caput et omnia quæ adherent jecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis (Liber Leviticus 1, 12)

  • et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini (Liber Leviticus 3, 11)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina