Znaleziono 663 Wyniki dla: illis

  • tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio (Actus Apostolorum 21, 26)

  • tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum (Actus Apostolorum 23, 21)

  • et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis (Actus Apostolorum 23, 23)

  • si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quæ hii accusant me nemo potest me illis donare Cæsarem appello (Actus Apostolorum 25, 11)

  • at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum (Actus Apostolorum 28, 6)

  • in locis autem illis erant prædia principis insulæ nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit (Actus Apostolorum 28, 7)

  • quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit (Epistula ad Romanos 1, 19)

  • qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium (Epistula ad Romanos 2, 15)

  • multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei (Epistula ad Romanos 3, 2)

  • et signum accepit circumcisionis signaculum justitiæ fidei quæ est in præputio ut sit pater omnium credentium per præputium ut reputetur et illis ad justitiam (Epistula ad Romanos 4, 11)

  • fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem (Epistula ad Romanos 10, 1)

  • testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent sed non secundum scientiam (Epistula ad Romanos 10, 2)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina