Znaleziono 75 Wyniki dla: sanguis

  • quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo (Liber Genesis 9, 6)

  • e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis ejus exquiritur (Liber Genesis 42, 22)

  • et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra Ægypti (Liber Exodus 7, 21)

  • erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti (Liber Exodus 12, 13)

  • ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his (Liber Exodus 24, 8)

  • hostia enim quæ cæditur pro peccato cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni (Liber Leviticus 6, 30)

  • idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis ejus per gyrum fundetur altaris (Liber Leviticus 7, 2)

  • si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem dies purificationis suæ (Liber Leviticus 15, 28)

  • vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum (Liber Leviticus 16, 27)

  • quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animæ piaculo sit (Liber Leviticus 17, 11)

  • qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri matrique maledixit sanguis ejus sit super eum (Liber Leviticus 20, 9)

  • qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos (Liber Leviticus 20, 11)


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina