Znaleziono 146 Wyniki dla: tabernaculum

  • et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai ædificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen ejus (Liber Genesis 12, 8)

  • reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai (Liber Genesis 13, 3)

  • movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit juxta convallem Mambre quod est in Hebron ædificavitque ibi altare Domino (Liber Genesis 13, 18)

  • festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similæ commisce et fac subcinericios panes (Liber Genesis 18, 6)

  • qui introduxit eam in tabernaculum Sarræ matris suæ et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret (Liber Genesis 24, 67)

  • itaque ædificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum præcepitque servis suis ut foderent puteum (Liber Genesis 26, 25)

  • jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium (Liber Genesis 31, 25)

  • ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob et Liæ et utriusque famulæ non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis (Liber Genesis 31, 33)

  • emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis (Liber Genesis 33, 19)

  • egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis (Liber Genesis 35, 21)

  • qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum (Liber Exodus 18, 7)

  • tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies (Liber Exodus 26, 1)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina