Znaleziono 97 Wyniki dla: vestro

  • ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos (Liber Genesis 9, 9)

  • et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro (Liber Genesis 31, 6)

  • si autem non vis non ibimus vir enim ut sæpe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo (Liber Genesis 43, 5)

  • non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universæ domus ejus ac principem in omni terra Ægypti (Liber Genesis 45, 8)

  • et expleto planctus tempore locutus est Joseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis (Liber Genesis 50, 4)

  • ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro (Liber Exodus 5, 11)

  • vocavit Pharao Mosen et Aaron et ait eis ite sacrificate Deo vestro in terra (Liber Exodus 8, 25)

  • dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me (Liber Exodus 8, 28)

  • revocaveruntque Mosen et Aaron ad Pharaonem qui dixit eis ite sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri sunt (Liber Exodus 10, 8)

  • omnia quæ dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non jurabitis neque audietur ex ore vestro (Liber Exodus 23, 13)

  • servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui (Liber Exodus 23, 25)

  • ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terræ et eiciam eos de conspectu vestro (Liber Exodus 23, 31)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina