1. Muscae morientes perdunt et corrumpunt oleum unguentarii. Gravior quam sapientia et gloria est parva stultitia.

2. Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius.

3. Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat.

4. Si spiritus potestatem habentis ascenderit contra te, locum tuum ne dimiseris, quia lenitas faciet cessare peccata maxima.

5. Est malum, quod vidi sub sole quasi errorem egredientem a facie principis:

6. positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum.

7. Vidi servos in equis et principes ambulantes super terram quasi servos.

8. Qui fodit foveam, incidet in eam; et, qui dissipat murum, mordebit eum coluber.

9. Qui excidit lapides, affligetur in eis; et, qui scindit ligna, periclitabitur ex eis.

10. Si retusum fuerit ferrum, et aciem eius non exacueris, labor multiplicabitur, sed lucrum industriae erit sapientia.

11. Si mordeat serpens incantatione neglecta, nihil lucri habet incantator.

12. Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum.

13. Initium verborum eius stultitia, et novissimum oris illius insipientia mala.

14. Stultus verba multiplicat: “Ignorat homo quid futurum sit; et, quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?”.

15. Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.

16. Vae tibi, terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt.

17. Beata terra, cuius rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam.

18. In pigris manibus humiliabitur contignatio, et in remissis perstillabit domus.

19. In risum faciunt epulas; vinum laetificat vitam, et pecunia praestat omnia.

20. In cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti, quia et aves caeli portabunt vocem tuam, et, qui habet pennas, annuntiabit sententiam.





Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina