1. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

2. “Loquere filiis Israel, ut tollant mihi donaria; ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis ea.

3. Haec sunt autem, quae accipere debetis: aurum et argentum et aes,

4. hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum

5. et pelles arietum rubricatas pellesque delphini et ligna acaciae,

6. oleum ad luminaria concinnanda, aromata in unguentum et in thymiama boni odoris,

7. lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac pectorale.

8. Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum.

9. Iuxta omnem similitudinem habitaculi, quam ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud.

10. Arcam de lignis acaciae compingent; cuius longitudo habeat duos semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum similiter ac semissem.

11. Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris; faciesque supra coronam auream per circuitum

12. et conflabis ei quattuor circulos aureos, quos pones in quattuor arcae pedibus: duo circuli sint in latere uno et duo in altero.

13. Facies quoque vectes de lignis acaciae et operies eos auro;

14. inducesque per circulos, qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis;

15. qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis.

16. Ponesque in arcam testimonium, quod dabo tibi.

17. Facies et propitiatorium de auro mundissimo; duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo.

18. Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte propitiatorii,

19. cherub unus sit in latere uno et alter in altero; ex propitiatorio facies cherubim in utraque parte eius.

20. Expandent alas sursum et operient alis suis propitiatorium; respicientque se mutuo, versis vultibus in propitiatorium,

21. quo operienda est arca, in qua pones testimonium, quod dabo tibi.

22. Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te filiis Israel.

23. Facies et mensam de lignis acaciae habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem.

24. Et inaurabis eam auro purissimo; faciesque illi coronam auream per circuitum.

25. Facies quoque ei limbum altum quattuor digitis per circuitum et super illum coronam auream.

26. Quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes.

27. Iuxta limbum erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.

28. Ipsosque vectes facies de lignis acaciae et circumdabis auro, et per ipsos subvehitur mensa.

29. Parabis et acetabula ac phialas, vasa et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.

30. Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

31. Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo: basis et hastile eius, scyphi et sphaerulae ac flores in unum efformentur.

32. Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere et tres ex altero.

33. Tres scyphi quasi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores; et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores: hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili.

34. In ipso autem hastili candelabri erunt quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores.

35. Singulae sphaerulae sub binis calamis per tria loca, qui simul sex fiunt, procedentes de hastili uno.

36. Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erunt, totum ductile de auro purissimo.

37. Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum, ut luceant in locum ex adverso.

38. Emunctoria quoque et vasa, in quibus emuncta condantur, fient de auro purissimo.

39. Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.

40. Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est.





“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina