1. Canticum ascensionum. Levabo oculos meos in montes: unde veniet auxilium mihi?

2. Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram.

3. Non dabit in commotionem pedem tuum neque dormitabit, qui custodit te.

4. Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel.

5. Dominus custodit te, Dominus umbraculum tuum ad manum dexteram tuam.

6. Per diem sol non percutiet te, neque luna per noctem.

7. Dominus custodiet te ab omni malo; custodiet animam tuam Dominus.

8. Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum.





“Imitemos o coração de Jesus, especialmente na dor, e assim nos conformaremos cada vez mais e mais com este coração divino para que, um dia, lá em cima no Céu, também nós possamos glorificar o Pai celeste ao lado daquele que tanto sofreu”. São Padre Pio de Pietrelcina