1. Psalmus David. Domine, clamavi ad te: exaudi me ; intende voci meæ, cum clamavero ad te.

2. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

3. Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.

4. Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis ; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.

5. Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:

6. absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.

7. Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.

8. Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ; in te speravi, non auferas animam meam.

9. Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.

10. Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.





“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina