1. et datus est mihi calamus similis virgæ dicens surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo

2. atrium autem quod est foris templum eice foras et ne metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus

3. et dabo duobus testibus meis et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccos

4. hii sunt duo olivæ et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes

5. et si quis eos voluerit nocere ignis exiet de ore illorum et devorabit inimicos eorum et si quis voluerit eos lædere sic oportet eum occidi

6. hii habent potestatem cludendi cælum ne pluat diebus prophetiæ ipsorum et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga quotienscumque voluerint

7. et cum finierint testimonium suum bestia quæ ascendit de abysso faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos

8. et corpora eorum in plateis civitatis magnæ quæ vocatur spiritaliter Sodoma et Ægyptus ubi et Dominus eorum crucifixus est

9. et videbunt de populis et tribubus et linguis et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium et corpora eorum non sinunt poni in monumentis

10. et inhabitantes terram gaudebunt super illis et jucundabuntur et munera mittent invicem quoniam hii duo prophetæ cruciaverunt eos qui inhabitant super terram

11. et post dies tres et dimidium spiritus vitæ a Deo intravit in eos et steterunt super pedes suos et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos

12. et audierunt vocem magnam de cælo dicentem illis ascendite huc et ascenderunt in cælum in nube et viderunt illos inimici eorum

13. et in illa hora factus est terræmotus magnus et decima pars civitatis cecidit et occisi sunt in terræmotu nomina hominum septem milia et reliqui in timore sunt missi et dederunt gloriam Deo cæli

14. væ secundum abiit ecce væ tertium veniet cito

15. et septimus angelus tuba cecinit et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes factum est regnum hujus mundi Domini nostri et Christi ejus et regnabit in sæcula sæculorum

16. et viginti quattuor seniores qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis ceciderunt in facies suas et adoraverunt Deum

17. dicentes gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens qui es et qui eras quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti

18. et iratæ sunt gentes et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis et exterminandi eos qui corruperunt terram

19. et apertum est templum Dei in cælo et visa est arca testamenti ejus in templo ejus et facta sunt fulgora et voces et terræmotus et grando magna





“Nunca vá se deitar sem antes examinar a sua consciência sobre o dia que passou. Enderece todos os seus pensamentos a Deus, consagre-lhe todo o seu ser e também todos os seus irmãos. Ofereça à glória de Deus o repouso que você vai iniciar e não esqueça do seu Anjo da Guarda que está sempre com você.” São Padre Pio de Pietrelcina