1. et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structuræ

2. et respondens Jesus ait illi vides has omnes magnas ædificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur

3. et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Jacobus et Johannes et Andreas

4. dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando hæc omnia incipient consummari

5. et respondens Jesus cœpit dicere illis videte ne quis vos seducat

6. multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent

7. cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis

8. exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terræmotus per loca et fames initium dolorum hæc

9. videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante præsides et reges stabitis propter me in testimonium illis

10. et in omnes gentes primum oportet prædicari evangelium

11. et cum duxerint vos tradentes nolite præcogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus

12. tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos

13. et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit

14. cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Judæa sunt fugiant in montes

15. et qui super tectum ne descendat in domum nec intrœat ut tollat quid de domo sua

16. et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum

17. væ autem prægnatibus et nutrientibus in illis diebus

18. orate vero ut hieme non fiant

19. erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ quam condidit Deus usque nunc neque fient

20. et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies

21. et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis

22. exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos

23. vos ergo videte ecce prædixi vobis omnia

24. sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum

25. et erunt stellæ cæli decidentes et virtutes quæ sunt in cælis movebuntur

26. et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria

27. et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terræ usque ad summum cæli

28. a ficu autem discite parabolam cum jam ramus ejus tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit æstas

29. sic et vos cum videritis hæc fieri scitote quod in proximo sit in ostiis

30. amen dico vobis quoniam non transiet generatio hæc donec omnia ista fiant

31. cælum et terra transibunt verba autem mea non transibunt

32. de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in cælo neque Filius nisi Pater

33. videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit

34. sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cujusque operis et janitori præcipiat ut vigilet

35. vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane

36. ne cum venerit repente inveniat vos dormientes

37. quod autem vobis dico omnibus dico vigilate





“Dirás tu o mais belo dos credos quando houver noite em redor de ti, na hora do sacrifício, na dor, no supremo esforço duma vontade inquebrantável para o bem. Este credo é como um relâmpago que rasga a escuridão de teu espírito e no seu brilho te eleva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina