1. quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur cædis reus

2. egredientur majores natu et judices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum

3. et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores civitatis ejus tollent vitulam de armento quæ non traxit jugum nec terram scidit vomere

4. et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quæ numquam arata est nec sementem recepit et cædent in ea cervices vitulæ

5. accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine ejus et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est judicetur

6. et majores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam quæ in valle percussa est

7. et dicent manus nostræ non effuderunt hunc sanguinem nec oculi viderunt

8. propitius esto populo tuo Israël quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israël et auferetur ab eis reatus sanguinis

9. tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est cum feceris quod præcepit Dominus

10. si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris

11. et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem

12. introduces in domum tuam quæ radet cæsariem et circumcidet ungues

13. et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua

14. sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam

15. si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosæ primogenitus

16. volueritque substantiam inter filios suos dividere non poterit filium dilectæ facere primogenitum et præferre filio odiosæ

17. sed filium odiosæ agnoscet primogenitum dabitque ei de his quæ habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum ejus et huic debentur primogenita

18. si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non audiat patris aut matris imperium et cœrcitus obœdire contempserit

19. adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam judicii

20. dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et luxuriæ atque conviviis

21. lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut auferatis malum de medio vestri et universus Israël audiens pertimescat

22. quando peccaverit homo quod morte plectendum est et adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo

23. non permanebit cadaver ejus in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem





“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina