1. audi Israël tu transgredieris hodie Jordanem ut possideas nationes maximas et fortiores te civitates ingentes et ad cælum usque muratas

2. populum magnum atque sublimem filios Enacim quos ipse vidisti et audisti quibus nullus potest ex adverso resistere

3. scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter sicut locutus est tibi

4. ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem cum propter impietates suas istæ deletæ sint nationes

5. neque enim propter justitias tuas et æquitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illæ egerunt impie te intrœunte deletæ sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub juramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Jacob

6. scito igitur quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum durissimæ cervicis sis populus

7. memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es egressus ex Ægypto usque ad locum istum semper adversum Dominum contendisti

8. nam et in Horeb provocasti eum et iratus delere te voluit

9. quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens

10. deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba quæ vobis in monte locutus est de medio ignis quando contio populi congregata est

11. cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas tabulas fœderis

12. dixitque mihi surge et descende hinc cito quia populus tuus quos eduxisti de Ægypto deseruerunt velociter viam quam demonstrasti eis feceruntque sibi conflatile

13. rursumque ait Dominus ad me cerno quod populus iste duræ cervicis sit

14. dimitte me ut conteram eum et deleam nomen ejus sub cælo et constituam te super gentem quæ hac major et fortior sit

15. cumque de monte ardente descenderem et duas tabulas fœderis utraque tenerem manu

16. vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis vitulum conflatilem ac deseruisse velociter viam ejus quam vobis ostenderat

17. projeci tabulas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro

18. et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra quæ gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis

19. timui enim indignationem et iram illius qua adversum vos concitatus delere vos voluit et exaudivit me Dominus etiam hac vice

20. adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere et pro illo similiter deprecatus sum

21. peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens projeci in torrentem qui de monte descendit

22. in Incendio quoque et in Temptatione et in sepulchris Concupiscentiæ provocastis Dominum

23. et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem ejus audire voluistis

24. sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos cœpi

25. et jacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus quibus eum suppliciter deprecabar ne deleret vos ut fuerat comminatus

26. et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Ægypto in manu forti

27. recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Jacob ne aspicias duritiam populi hujus et impietatem atque peccatum

28. ne forte dicant habitatores terræ de qua eduxisti nos non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in solitudine

29. qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento





“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina