1. in tribus placitum est spiritui meo quæ sunt probata coram Deo et hominibus

2. concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi consentientes

3. tres species odivit anima mea et adgravor valde animæ illorum

4. pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum

5. in juventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua

6. quam speciosum canitiæ judicium et presbyteris cognoscere consilium

7. quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium

8. corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei

9. novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus

10. homo qui jucundatur in filiis vivens et videns subversionem inimicorum

11. beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se

12. beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat justitiam auri audienti

13. quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non est super timentem Deum

14. timor Dei super omnia superposuit

15. beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui adsimilabitur

16. timor Dei initium dilectionis ejus fidei autem initium adglutinandum est ei

17. omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est

18. et omnem plagam et non plagam videbit cordis

19. et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris

20. et omnem obductum et non obductum odientium

21. et omnem vindictam et non vindictam inimicorum

22. non est caput nequius super caput colubri

23. et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa

24. nequitia mulieris inmutat faciem ejus et obcæcabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum ejus

25. et audiens suspirabit modicum

26. brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam

27. ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto

28. ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie

29. mulieris ira et inreverentia et confusio magna

30. mulier si primatum habeat contraria est viro suo

31. cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa

32. manus debiles et genua dissoluta mulier quæ non beatificat virum suum

33. a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur

34. non des aquæ tuæ exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi

35. si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu inimicorum

36. a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur





“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina