1. hæc sunt judicia quæ propones eis

2. si emeris servum hebræum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis

3. cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul

4. sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi ejus erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo

5. quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber

6. offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem ejus subula et erit ei servus in sæculum

7. si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillæ exire consuerunt

8. si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam

9. sin autem filio suo desponderit eam juxta morem filiarum faciet illi

10. quod si alteram ei acceperit providebit puellæ nuptias et vestimenta et pretium pudicitiæ non negabit

11. si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia

12. qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur

13. qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu ejus constituam tibi locum quo fugere debeat

14. si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur

15. qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur

16. qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxæ morte moriatur

17. qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur

18. si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed jacuerit in lectulo

19. si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas ejus et inpensas in medicos restituat

20. qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus ejus criminis reus erit

21. sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit pœnæ quia pecunia illius est

22. si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem prægnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri judicarint

23. sin autem mors ejus fuerit subsecuta reddet animam pro anima

24. oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede

25. adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore

26. si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit

27. dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ similiter dimittet eos liberos

28. si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes ejus dominusque bovis innocens erit

29. quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum ejus nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident

30. quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus

31. filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiæ subiacebit

32. si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur

33. si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam

34. dominus cisternæ reddet pretium jumentorum quod autem mortuum est ipsius erit

35. si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient

36. sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet





“Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu. A ascensão ao Calvário, se não for alegre, deve ao menos ser resignada!” São Padre Pio de Pietrelcina