1. non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram adstantibus unde præcepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ

2. elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Ægyptii omnisque domus Pharaonis

3. et dixit fratribus suis ego sum Joseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti

4. ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Joseph frater vester quem vendidistis in Ægypto

5. nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum

6. biennium est quod fames esse cœpit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti

7. præmisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis

8. non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universæ domus ejus ac principem in omni terra Ægypti

9. festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei hæc mandat filius tuus Joseph Deus me fecit dominum universæ terræ Ægypti descende ad me ne moreris

10. et habita in terra Gessen erisque juxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuæ et armenta tua et universa quæ possides

11. ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quæ possides

12. en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos

13. nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quæ vidistis in Ægypto festinate et adducite eum ad me

14. cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum ejus

15. osculatusque est Joseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quæ ausi sunt loqui ad eum

16. auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Joseph et gavisus est Pharao atque omnis familia ejus

17. dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes jumenta ite in terram Chanaan

18. et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Ægypti ut comedatis medullam terræ

19. præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes

20. ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Ægypti vestræ erunt

21. fecerunt filii Israël ut eis mandatum fuerat quibus dedit Joseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere

22. singulisque proferri jussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis

23. tantundem pecuniæ et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes

24. dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via

25. qui ascendentes ex Ægypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob

26. et nuntiaverunt ei dicentes Joseph vivit et ipse dominatur in omni terra Ægypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis

27. illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat revixit spiritus ejus

28. et ait sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar





“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina