1. confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo et Dominus erat cum eo et magnificavit eum in excelsum

2. præcepitque Salomon universo Israheli tribunis et centurionibus et ducibus et judicibus omnis Israël et principibus familiarum

3. et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon ubi erat tabernaculum fœderis Dei quod fecit Moses famulus Dei in solitudine

4. arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem paraverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum hoc est in Hierusalem

5. altare quoque æneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis ecclesia

6. ascenditque Salomon ad altare æneum coram tabernaculo fœderis Domini et obtulit in eo mille hostias

7. ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens postula quod vis ut dem tibi

8. dixitque Salomon Deo tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo

9. nunc igitur Domine Deus impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum multum qui tam innumerabilis est quam pulvis terræ

10. da mihi sapientiam et intellegentiam ut egrediar coram populo tuo et ingrediar quis enim potest hunc populum tuum digne qui tam grandis est judicare

11. dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum qui te oderunt sed nec dies vitæ plurimos petisti autem sapientiam et scientiam ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem

12. sapientia et scientia data sunt tibi divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui

13. venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Hierusalem coram tabernaculo fœderis et regnavit super Israël

14. congregavitque sibi currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Hierusalem

15. præbuitque rex argentum et aurum in Hierusalem quasi lapides et cedros quasi sycomoros quæ nascuntur in campestribus multitudine magna

16. adducebantur autem ei et equi de Ægypto et de Coa a negotiatoribus regis qui ibant et cœmebant pretio

17. quadrigam equorum sescentis argenteis et equum centum quinquaginta similiter de universis regnis Cettheorum et a regibus Syriæ emptio celebrabatur





“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina