1. cumque conplesset Salomon fundens preces ignis descendit de cælo et devoravit holocausta et victimas et majestas Domini implevit domum

2. nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini eo quod implesset majestas Domini templum Domini

3. sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus

4. rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino

5. mactavit igitur rex Salomon hostias boum viginti duo milia arietum centum viginti milia et dedicavit domum Dei rex et universus populus

6. sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitæ in organis carminum Domini quæ fecit David rex ad laudandum Dominum quoniam in æternum misericordia ejus hymnos David canentes per manus suas porro sacerdotes canebant tubis ante eos cunctusque Israël stabat

7. sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum quia altare æneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes

8. fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israël cum eo ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Ægypti

9. fecitque die octavo collectam eo quod dedicasset altare septem diebus et sollemnitatem celebrasset diebus septem

10. igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua lætantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus David et Salomoni et Israël populo suo

11. conplevitque Salomon domum Domini et domum regis et omnia quæ disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini et in domo sua et prosperatus est

12. apparuit autem ei Dominus nocte et ait audivi orationem tuam et elegi locum istum mihi in domum sacrificii

13. si clausero cælum et pluvia non fluxerit et mandavero et præcepero lucustæ ut devoret terram et misero pestilentiam in populum meum

14. conversus autem populus meus super quos invocatum est nomen meum deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit pænitentiam a viis suis pessimis et ego exaudiam de cælo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum

15. oculi quoque mei erunt aperti et aures meæ erectæ ad orationem ejus qui in loco isto oraverit

16. elegi enim et sanctificavi locum istum ut sit nomen meum ibi in sempiternum et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus

17. tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit David pater tuus et feceris juxta omnia quæ præcepi tibi et justitias meas judiciaque servaveris

18. suscitabo thronum regni tui sicut pollicitus sum David patri tuo dicens non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israël

19. si autem aversi fueritis et dereliqueritis justitias meas et præcepta mea quæ proposui vobis et abeuntes servieritis diis alienis et adoraveritis eos

20. evellam vos de terra mea quam dedi vobis et domum hanc quam sanctificavi nomini meo proiciam a facie mea et tradam eam in parabolam et in exemplum cunctis populis

21. et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus et dicent stupentes quare fecit Dominus sic terræ huic et domui huic

22. respondebuntque quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxit eos de terra Ægypti et adprehenderunt deos alienos et adoraverunt eos atque coluerunt idcirco venerunt super eos universa hæc mala





“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina