1. audivit autem filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron et dissolutæ sunt manus ejus omnisque Israël perturbatus est

2. duo autem viri principes latronum erant filio Saul nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitæ de filiis Beniamin siquidem et Beroth reputata est in Beniamin

3. et fugerunt Berothitæ in Getthaim fueruntque ibi advenæ usque in tempus illud

4. erat autem Jonathan filio Saul filius debilis pedibus quinquennis enim fuit quando venit nuntius de Saul et Jonathan ex Jezraël tollens itaque eum nutrix sua fugit cumque festinaret ut fugeret cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Mifiboseth

5. venientes igitur filii Remmon Berothitæ Rechab et Baana ingressi sunt fervente die domum Hisboseth qui dormiebat super stratum suum meridie

6. ingressi sunt autem domum adsumentes spicas tritici et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater ejus et fugerunt

7. cum autem ingressi fuissent domum ille dormiebat super lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum sublatoque capite ejus abierunt per viam deserti tota nocte

8. et adtulerunt caput Hisboseth ad David in Hebron dixeruntque ad regem ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui qui quærebat animam tuam et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine ejus

9. respondens autem David Rechab et Baana fratri ejus filiis Remmon Berothei dixit ad eos vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia

10. quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio

11. quanto magis nunc cum homines impii interfecerint virum innoxium in domo sua super lectulum suum non quæram sanguinem ejus de manu vestra et auferam vos de terra

12. præcepit itaque David pueris et interfecerunt eos præcidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron caput autem Hisboseth tulerunt et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron





“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina