1. tunc Holofernis dixit ei æquo animo esto et noli pavere in corde tuo quoniam ego numquam nocui virum qui voluit servire Nabuchodonosor regi

2. populus autem tuus si non contempsisset me non adlevassem lanceam meam super illum

3. nunc autem dic mihi qua ex causa recessisti ab illis et placuit tibi ut venires ad nos

4. et dixit illi Judith sume verba ancillæ tuæ quoniam si secutus fueris verba ancillæ tuæ perfectam rem faciet Dominus tecum

5. vivit enim Nabuchodonosor rex terræ et vivit virtus ejus quæ est in te ad correptionem omnium animarum errantium quoniam non solum homines serviunt illi per te sed et bestiæ agri obtemperant illi

6. nuntiatur enim industria animi tui universis gentibus et indicatum est omni sæculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur

7. nec hoc latet quod locutus est Achior nec illud ignoratur quod ei jusseris evenire

8. constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eos pro peccatis suis

9. et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israël tremor tuus super ipsos est

10. insuper etiam fames invasit eos et ab ariditate aquæ jam inter mortuos conputantur

11. denique hoc ordinant ut interficiant pecora sua et sanguinem eorum bibant

12. et sancta Domini sui quæ præcepit Deus non contingi in frumento vino et oleo hæc cogitaverunt inpendere et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere ergo quoniam hæc faciunt certum est quod in perditione dabuntur

13. quod ego ancilla tua cognoscens fugi ab illis et misit me Dominus hæc ipsa nuntiare tibi

14. ego enim ancilla tua Deum colo etiam nunc apud te et exiet ancilla tua et orabo Deum

15. et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo tibi ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem populum Israël sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel unus contra te

16. quoniam hæc mihi dicta sunt per providentiam Dei

17. et quoniam iratus est illis Deus hoc ipsa missa sum nuntiare tibi

18. placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne et coram pueris ejus et mirabantur ad sapientiam ejus et dicebant alter ad alterum

19. non est talis mulier super terram in aspectu in pulchritudine et in sensu verborum

20. et dixit ad illam Holofernis bene fecit Deus qui misit te ante populum ut des illum tu in manibus nostris

21. et quoniam bona est promissio tua si fecerit mihi hoc Deus tuus erit et meus Deus et tu in domo Nabuchodonosor magna eris et nomen tuum nominabitur in universa terra





Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina