1. Alleluja. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione.

2. Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates ejus.

3. Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi.

4. Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus.

5. Escam dedit timentibus se ; memor erit in sæculum testamenti sui.

6. Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo,

7. ut det illis hæreditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium.

8. Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate.

9. Redemptionem misit populo suo ; mandavit in æternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus.

10. Initium sapientiæ timor Domini ; intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio ejus manet in sæculum sæculi.





“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina