1. Tituli inscriptio, ipsi David. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.

2. Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.

3. Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis.

4. Multiplicatæ sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea.

5. Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei: tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.

6. Funes ceciderunt mihi in præclaris ; etenim hæreditas mea præclara est mihi.

7. Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum ; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.

8. Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear.

9. Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea ; insuper et caro mea requiescet in spe.

10. Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitæ ; adimplebis me lætitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem.





“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina