1. In finem. Psalmus David.

2. Exaudiat te Dominus in die tribulationis ; protegat te nomen Dei Jacob.

3. Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.

4. Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.

5. Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.

6. Lætabimur in salutari tuo ; et in nomine Dei nostri magnificabimur.

7. Impleat Dominus omnes petitiones tuas ; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus.

8. Hi in curribus, et hi in equis ; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.

9. Ipsi obligati sunt, et ceciderunt ; nos autem surreximus, et erecti sumus.

10. Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.





“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina