1. In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.

2. Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.

3. Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi.

4. Misit de cælo, et liberavit me ; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,

5. et eripuit animam meam de medio catulorum leonum. Dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus.

6. Exaltare super cælos, Deus, et in omnem terram gloria tua.

7. Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam.

8. Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psalmum dicam.

9. Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara: exsurgam diluculo.

10. Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus:

11. quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.

12. Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua.





“Imitemos o coração de Jesus, especialmente na dor, e assim nos conformaremos cada vez mais e mais com este coração divino para que, um dia, lá em cima no Céu, também nós possamos glorificar o Pai celeste ao lado daquele que tanto sofreu”. São Padre Pio de Pietrelcina