1. Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.

2. Parata sedes tua ex tunc ; a sæculo tu es.

3. Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam ; elevaverunt flumina fluctus suos,

4. a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris ; mirabilis in altis Dominus.

5. Testimonia tua credibilia facta sunt nimis ; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.





“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina