1. veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto

2. quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo

3. optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem

4. qui sunt Israhelitæ quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa

5. quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in sæcula amen

6. non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israël hii sunt Israël

7. neque quia semen sunt Abrahæ omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen

8. id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis æstimantur in semine

9. promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarræ filius

10. non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro

11. cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret

12. non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori

13. sicut scriptum est Jacob dilexi Esau autem odio habui

14. quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit

15. Mosi enim dicit miserebor cujus misereor et misericordiam præstabo cujus miserebor

16. igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei

17. dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra

18. ergo cujus vult miseretur et quem vult indurat

19. dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim ejus quis resistit

20. o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic

21. an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam

22. quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa iræ aptata in interitum

23. ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ quæ præparavit in gloriam

24. quos et vocavit nos non solum ex Judæis sed etiam ex gentibus

25. sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam

26. et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi

27. Esajas autem clamat pro Israël si fuerit numerus filiorum Israël tamquam harena maris reliquiæ salvæ fient

28. verbum enim consummans et brevians in æquitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram

29. et sicut prædixit Esajas nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus

30. quid ergo dicemus quod gentes quæ non sectabantur justitiam adprehenderunt justitiam justitiam autem quæ ex fide est

31. Israël vero sectans legem justitiæ in legem justitiæ non pervenit

32. quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis

33. sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur





“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina