1. mulieris bonæ beatus vir numerus enim annorum illorum duplex

2. mulier fortis oblectat virum suum et annos vitæ illius in pace implebit

3. pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis

4. divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris

5. a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit

6. delatura civitatis et collectio populi

7. et calumniam mendacem super mortem omnia gravia

8. dolor cordis et luctus mulier zelotypa

9. in muliere infideli flagellum linguæ omnibus communicans

10. sicut boum jugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem

11. mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur

12. fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur

13. in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se

14. ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit

15. sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat

16. gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit

17. disciplina illius datus Dei

18. mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditæ animæ

19. gratia super gratiam mulier sancta et pudorata

20. omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ

21. sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus

22. lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super ætatem stabilem

23. columnæ aureæ super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris

24. fundamenta æterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctæ

25. in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit

26. vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus

27. et qui transgreditur a justitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam

28. duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non justificabitur caupo a peccatis labiæ





“Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma e de que a cruz deve ser o nosso pão cotidiano. Assim como o corpo precisa ser nutrido, também a alma precisa da cruz, dia a dia, para purificá-la e desapegá-la das coisas terrenas. Não queremos entender que Deus não quer e não pode salvar-nos nem santificar-nos sem a cruz. Quanto mais Ele chama uma alma a Si, mais a santifica por meio da cruz.” São Padre Pio de Pietrelcina