1. quæ cum audisset Mardocheus scidit vestimenta sua et indutus est sacco spargens cinerem capiti et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat ostendens amaritudinem animi sui

2. et hoc hejulatu usque ad fores palatii gradiens non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare

3. in omnibus quoque provinciis oppidis ac locis ad quæ crudele regis dogma pervenerat planctus ingens erat apud Judæos jejunium ululatus et fletus sacco et cinere multis pro strato utentibus

4. ingressæ sunt autem puellæ Hester et eunuchi nuntiaveruntque ei quod audiens consternata est et misit vestem ut ablato sacco induerent eum quam accipere noluit

5. accitoque Athac eunucho quem rex ministrum ei dederat præcepit ut iret ad Mardocheum et disceret ab eo cur hoc faceret

6. egressusque Athac ivit ad Mardocheum stantem in platea civitatis ante ostium palatii

7. qui indicavit ei omnia quæ acciderant quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Judæorum nece inferret argentum

8. exemplarque edicti quod pendebat in Susis dedit ei ut reginæ ostenderet et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suo

9. regressus Athac nuntiavit Hester omnia quæ Mardocheus dixerat

10. quæ respondit ei et jussit ut diceret Mardocheo

11. omnes servi regis et cunctæ quæ sub dicione ejus sunt norunt provinciæ quod sive vir sive mulier invocatus interius atrium regis intraverit absque ulla cunctatione statim interficiatur nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ atque ita possit vivere ego igitur quomodo ad regem intrare potero quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum

12. quod cum audisset Mardocheus

13. rursum mandavit Hester dicens ne putes quod animam tuam tantum liberes quia in domo regis es præ cunctis Judæis

14. si enim nunc silueris per aliam occasionem liberabuntur Judæi et tu et domus patris tui peribitis et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris ut in tali tempore parareris

15. rursumque Hester hæc Mardocheo verba mandavit

16. vade et congrega omnes Judæos quos in Susis reppereris et orate pro me non comedatis et non bibatis tribus diebus ac noctibus et ego cum ancillulis meis similiter jejunabo et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens invocata tradensque me morti et periculo

17. ivit itaque Mardocheus et fecit omnia quæ ei Hester præceperat





“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina