1. adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo

2. cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini

3. et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assæ carnis bubulæ et frixam oleo similam

4. constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum ejus et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël

5. Asaph principem et secundum ejus Zacchariam porro Jahihel et Semiramoth et Jeihel et Matthathiam et Eliab et Banajam et Obededom et Jeihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret

6. Banajam vero et Azihel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini

7. in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus

8. confitemini Domino invocate nomen ejus notas facite in populis adinventiones illius

9. canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia ejus

10. laudate nomen sanctum ejus lætetur cor quærentium Dominum

11. quærite Dominum et virtutem ejus quærite faciem ejus semper

12. recordamini mirabilium ejus quæ fecit signorum illius et judiciorum oris ejus

13. semen Israël servi ejus filii Jacob electi illius

14. ipse Dominus Deus noster in universa terra judicia ejus

15. recordamini in sempiternum pacti ejus sermonis quem præcepit in mille generationes

16. quem pepigit cum Abraham et juramenti illius cum Isaac

17. et constituit illud Jacob in præceptum et Israël in pactum sempiternum

18. dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestræ

19. cum essent pauci numero parvi et coloni ejus

20. et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum

21. non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges

22. nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari

23. canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare ejus

24. narrate in gentibus gloriam ejus in cunctis populis mirabilia illius

25. quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos

26. omnes enim dii populorum idola Dominus autem cælos fecit

27. confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco ejus

28. adferte Domino familiæ populorum adferte Domino gloriam et imperium

29. date Domino gloriam nomini ejus levate sacrificium et venite in conspectu ejus et adorate Dominum in decore sancto

30. commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem

31. lætentur cæli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit

32. tonet mare et plenitudo ejus exultent agri et omnia quæ in eis sunt

33. tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit judicare terram

34. confitemini Domino quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus

35. et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis

36. benedictus Dominus Deus Israël ab æterno usque in æternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino

37. dereliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies et vices suas

38. porro Obededom et fratres ejus sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit janitores

39. Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon

40. ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis jugiter mane et vespere juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini quam præcepit Israheli

41. et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in æternum misericordia ejus

42. Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios

43. reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suæ





“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina