1. dormivit autem Abia cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius ejus pro eo in cujus diebus quievit terra annis decem

2. fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa

3. et confregit statuas lucosque succidit

4. ac præcepit Judæ ut quæreret Dominum Deum patrum suorum et faceret legem et universa mandata

5. et abstulit e cunctis urbibus Juda aras et fana et regnavit in pace

6. ædificavit quoque urbes munitas in Juda quia quietus erat et nulla temporibus ejus bella surrexerant pacem Domino largiente

7. dixit autem Judæ ædificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris donec a bellis quieta sunt omnia eo quod quæsierimus Dominum Deum patrum nostrorum et dederit nobis pacem per gyrum ædificaverunt igitur et nullum in extruendo inpedimentum fuit

8. habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Juda trecenta milia de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia omnes isti viri fortissimi

9. egressus est autem contra eos Zara Æthiops cum exercitu decies centena milia et curribus trecentis et venit usque Maresa

10. porro Asa perrexit obviam et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata quæ est juxta Maresa

11. et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non prævaleat contra te homo

12. exterruit itaque Dominus Æthiopas coram Asa et Juda fugeruntque Æthiopes

13. et persecutus est eos Asa et populus qui cum eo erat usque Gerar et ruerunt Æthiopes usque ad internicionem quia Domino cædente contriti sunt et exercitu illius prœliante tulerunt ergo spolia multa

14. et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerare grandis quippe cunctos terror invaserat et diripuerunt urbes et multam prædam asportaverunt

15. sed et caulas ovium destruentes tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum reversique sunt Hierusalem





“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina