1. regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo et invaluit contra Israël

2. constituitque militum numeros in cunctis urbibus Judæ quæ erant vallatæ muris præsidiaque disposuit in terra Juda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus

3. et fuit Dominus cum Josaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim

4. sed in Deo patris sui et perrexit in præceptis illius et non juxta peccata Israël

5. confirmavitque Dominus regnum in manu ejus et dedit omnis Juda munera Josaphat factæque sunt ei infinitæ divitiæ et multa gloria

6. cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini etiam excelsa et lucos de Juda abstulit

7. tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanaël et Micheam ut docerent in civitatibus Juda

8. et cum eis Levitas Semejam et Nathaniam et Zabadiam Asaël quoque et Semiramoth et Jonathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Joram sacerdotes

9. docebantque in Juda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Juda atque erudiebant populum

10. itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quæ erant per gyrum Juda nec audebant bellare contra Josaphat

11. sed et Philisthei Josaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem

12. crevit ergo Josaphat et magnificatus est usque in sublime atque ædificavit in Juda domos ad instar turrium urbesque muratas

13. et multa opera patravit in urbibus Juda viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem

14. quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Juda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia

15. post hunc Johanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia

16. post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium

17. hunc sequebatur robustus ad prœlia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia

18. post istum etiam Jozabath et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum

19. hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Juda





“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina