1. duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem

2. fecit autem malum coram Domino juxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israël

3. et conversus instauravit excelsa quæ demolitus fuerat Ezechias pater ejus construxitque aras Baalim et fecit lucos et adoravit omnem militiam cæli et coluit eam

4. ædificavit quoque altaria in domo Domini de qua dixerat Dominus in Hierusalem erit nomen meum in æternum

5. ædificavit autem ea cuncto exercitui cæli in duobus atriis domus Domini

6. transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus inserviebat habebat secum magos et incantatores multaque mala operatus est coram Domino ut inritaret eum

7. sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini de qua locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium ejus dicens in domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël ponam nomen meum in sempiternum

8. et movere non faciam pedem Israël de terra quam tradidi patribus eorum ita dumtaxat si custodierint facere quæ præcepi eis cunctamque legem et cærimonias atque judicia per manum Mosi

9. igitur Manasses seduxit Judam et habitatores Hierusalem ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israël

10. locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius et adtendere noluerunt

11. idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum ceperuntque Manassen et vinctum catenis atque conpedibus duxerunt Babylonem

12. qui postquam coangustatus est oravit Dominum Deum suum et egit pænitentiam valde coram Deo patrum suorum

13. deprecatusque est eum et obsecravit intente et exaudivit orationem ejus reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus

14. post hæc ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gion in convalle ab introitu portæ Piscium per circuitum usque ad Ophel et exaltavit illum vehementer constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis

15. et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et projecit omnia extra urbem

16. porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas et pacifica et laudem præcepitque Judæ ut serviret Domino Deo Israël

17. attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo

18. reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio ejus ad Deum suum verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israël continentur in sermonibus regum Israël

19. oratio quoque ejus et exauditio et cuncta peccata atque contemptus loca etiam in quibus ædificavit excelsa et fecit lucos et statuas antequam ageret pænitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai

20. dormivit ergo Manasses cum patribus suis et sepelierunt eum in domo sua regnavitque pro eo filius ejus Amon

21. viginti duo annorum erat Amon cum regnare cœpisset et duobus annis regnavit in Hierusalem

22. fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater ejus et cunctis idolis quæ Manasses fuerat fabricatus immolavit atque servivit

23. et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater ejus et multo majora deliquit

24. cumque coniurassent adversus eum servi sui interfecerunt eum in domo sua

25. porro reliqua populi multitudo cæsis his qui Amon percusserant constituit regem Josiam filium ejus pro eo





“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina